Tuesday, February 10, 2009

Conventiculum redux


En smula reklam för det fantastiska Latin camp som jag var på förra året och vars session jag ruskigt gärna skulle vilja närvara vid i år igen (tid och pengar är som alltid stora hinder).

Det förberedande passet är 30 juni till 1 juli (för nybörjare eller sådana som inte kan bärga sig) och själva kursen är 2-8 juli. Hemsidan är här (oooh, jag är med på bild, ovan är egenhändigt tagen bild från den zoologiska excursionen på kursen, ty I was happy as a hippo in mud i Seattle), och ett klipp följer nedan:


"Aderunt et alii moderatores volubiliter Latine loqui valentes.
Hoc Conventiculum optimam praebebit occasionem sermonem Latinum vivissimo modo exercitandi, nam crebras excursiones didascalicas faciemus in quibus licebit participibus non solum sermones sponte conserere sed etiam omnia quae viderint fecerintque sermone Latino, adiuvantibus moderatoribus, fuse describere. Ruri et in hortis colloquemur de arboribus et plantis, montibus et molibus glacialibus, fluviis, bestiis, avibus, insectis, caelo aliisque multis. In oppido argumenta nostra erunt magis oppidana et urbana: artes omnes et oblectamenta, aedificia et vehicula, portus navesque, negotia, tabernae, libri, vestes, ludi athletici et ita porro. Imprimis placebit huiusmodi conventiculum eis quibus cordi sint variae amoenitates locorum quique ament amice garrientes variaque facientes modo "cinaesthetico" dicto linguae peritiam meliorem reddere.


Quibus sit Idoneum Hoc Conventiculum
Aeque invitantur et ludi magistri et praeceptores scholarum superiorum et professores, enixeque commendamus conventiculum hoc studiosis linguarum classicarum graduatis non tantum quod facultas Latine dicendi peritiam et legendi et scribendi mirum in modum corroborat verum etiam quod, ut Latinitas viva, quae nobis cordi est et ad quam nitimur, prorsus renascatur, imprimis necesse est ipsis futuris praeceptoribus linguam nostram pro instrumento omnino ad vivendum apto habere eamque ut omnibus demum rebus humanis, vel modernissimis, exprimendis parem tractent et doceant. Etiam eos qui fundamenta grammatica Latina didicerint Latineque iam satis bene legere valeant necdum tamen Latine colloqui possint ex animo cohortamur ut hoc conventiculum participent primosque suos sermones Latinos nobiscum serant. In conventiculis nostris colloquio Latino datis nullo modo est eis trepidandum erubescendumve qui nondum Latine locuti sint; nam nos fere omnes potius nuper quam pridem initium Latine loquendi fecimus, cuius initii difficultatem funditus comprehendimus."

No comments: